- MENEDEMUS
- I.MENEDEMUSLampsacenus, Cynicus, discipulus Colotis qui in tam prodigiosam venerat superstitionem, ut sumpto habitu furiarum prodiret, dictans se exploratorem ex inferis venisse, delaturum daemonibus mortalium peccata. Pullatus ambulabat, cum tunica talari, adstricta balteo puniceo, Arcadicum pileum, in quo 12. literae inscriptae, gestabat, cothurnos Tragicos, virgam in manu, Laertius, l. 6. de vit. Philos.II.MENEDEMUSunus ex Praetoribus Alexandri, a Dahis caesus, Vide Curt. l. 7. c. 6. et 9. Item Philosopus nobilis, inter Socraticos, Phaedri discipulus, pauperis architecti filius, alii habent, Phaedonis, virinobilis, sed egeni, ex Eretria civitate, a qua Philosophi Eretriaci, cum prius Eliaci dicerentur, dicti sunt. Eretria vero in Euboea est. Strabo l. 9. Hic militiam primo exercuit, postea ad Platonem concessit. Lloyd. secundum alios, cum Asclepiade Stilponis auditor fuit. Hinc Eleam profecti, Antiphilum et Moschum, discipulos Phaedonis audierunt. Fuit honestate, et gravitate insignis: status corporis in eo sene, ut in iuvene firmus fuit, et validus. Et cum primum ab omnibus ludibrio haberetur, postea in tantâ admiratione habitus est, ut civitatis gubernacula ei traderentur. Ab Antigono rogatus, ut comessationi cuidam interesset, Memento, respondit, te natum esse Regis filium, cave ergo, ne quidquam re indignum committas. Patriam, Demetrii opibus nixus, saepe a tyrannis liberavit, cum idem ab Antigono impetrare non posset, septiduanâ fame enectus: Obiit an. aetat. 73. Diogen. Laert. l. 2. vitae Phil. Lycophron eius elogium scripsit, quod Athen. l. 10. per iocum compositum esse ait. Vide et Strab. l. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.